Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA II. AD PAULUM EPISCOPUM. Illum de accepta iniuria consolatur.
1 | Gregorius Paulo episcopo. |
2 | Licet non mediocriter nos contristaverit cognita quam es perpessus iniuria, habemus aliquam tamen consolationis materiam, quod laudem tuam huic rei inesse cognovimus, ob id quod pro aequitatis rectitudine hoc, quantum directa nobis patefecit relatio, pertulisti. |
3 | Ut ergo ad maiorem fraternitatis tuae gloriam applicetur, haec res constantiam tuam nec frangere, nec a via debet veritatis avertere. |
4 | Nam maior in sacerdotibus merces est, in veritatis tramite etiam post iniurias permanere. |
5 | Ac ne tantae impietatis insania inulta remaneat, et in peius indisciplinatio perniciosa prorumpat, Scholastico viro magnifico Campaniae iudici, quia hic praesens inventus est, ut haec digna coercitione vindicare debuisset, iniunximus. |
6 | Sed quia homines tui a nobis ut personam dirigere debuissemus petiverunt, propterea Epiphanium subdiaconum illuc nos transmisisse cognosce, qui una cum suprascripto iudice investigare valeat, ac cognoscere veritatem, quatenus in eos a quibus tantum facinus immissum constiterit, vel perpetratum, sua instantia dignam faciat exerceri vindictam. (Vide sup. ep. 1.) |