Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA LIII. AD HONORATUM DIACONUM. Ut Venantio chartas exconsulatus, oblatis XXX auri libris, postulanti apud impp. faveat.
1 | Gregorius Honorato diacono. |
2 | Filius meus Dominus Venantius nepos quondam Opilionis patricii ad beatum Petrum apostolum venit, hoc a me summopere petiturus, ut causam eius tuae dilectioni commendare debuissem. |
3 | Honores enim non habet, et chartas exconsulatus petiit, pro quibus triginta auri libras transmisit, ut ei debeant comparari. |
4 | In qua re volo ut dilectio tua se summopere impendat, quia talis vir est, cui etiam honor sine pretio debeatur. |
5 | Et quia easdem chartas emere paratus est, ut dixi, non valde necesse est ut ex me aliquid serenissimis principibus dicatur, sed magis ex se agat dilectio tua, quatenus, oblatis in sacello consuetudinibus, honores mereatur accipere. |
6 | Si quid tamen potueris de eo mitius agere, maximam mercedem habebis. |
7 | Sed ita fac ut labor eius quo hic ad nos fatigatus est, vacuus non sit. |
8 | Si vero in eadem causa difficile aliquid esse perspexeris, etiam quia per me hoc postulet, indicare debes, et cuius bonitatis, cuius modestiae sit atque sapientiae serenissimis Dominis intimare. |