Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA LII. AD NATALEM EPISCOPUM. Profana quibus indulgebat convivia, et sacrae lectionis negligentiam non bene ab ipso excusari. De exhortationis studio gratulatur. Se laudatum dolet. Non modo ad Ecclesiam haereticos, sed et illos qui intra Ecclesiam sunt ad vitae rectitudinem revocandos. De spreta sua et decessoris sententia queritur; parcit tamen ad ordinem reverso, summamque in iudicanda illius causa spondet aequitatem.
1 | Gregorius Natali episcopo Salonitano. |
2 | Quasi oblita praecedentium scriptorum serie, sola vestrae beatitudini quae ad dulcedinem pertinerent loqui decreveram; sed dum vestra epistola ad priora scripta ratiocinando revocat, iterum forsitan quaedam quae minus libeant narrare compellor. |
3 | (Vide ep. 22 lib. III.) In conviviorum etenim defensionem vestra fraternitas Abrahae convivium memorat, in quo, teste sacro eloquio, tres angelos suscepisse perhibetur (Genes. XVIII). |
4 | Sed hoc exemplo neque nos beatitudinem vestram de convivio reprehendimus, si hanc suscipere angelos in hospitalitate cognoscimus. |
5 | Rursum narrat Isaac satiatum benedictionem filio dedisse (Genes. XXVII, 27). |
6 | Quae utraque Veteris Testamenti, quia ita sunt gesta per historiam, ut tamen signarent aliquid per allegoriam, utinam valeamus sic res gestas legendo percurrere, ut possimus etiam gerendas providendo sentire. |
7 | Ille quippe in tribus angelis unum salutans, Trinitatis subsistentias unius substantiae esse declaravit. |
8 | Iste vero satiatus benedixit filium, quia qui divinis epulis repletur, illius sensus in prophetiae virtutem tenditur. |
9 | Divinae autem epulae sacri eloquii verba sunt. |
10 | Si igitur assidue legitis, si exemplum ab exterioribus trahentes interna penetratis, quasi de agri venatione satiati, mentis ventrem repletis, ut anteposito filio, suscepto videlicet populo, possitis ventura nuntiare. |
11 | Sed iam in hoc saeculo caligat, qui de Deo aliquid prophetat, quia profecto dignum est ut hic iam per concupiscentiam minus videat, cuius sensus per intelligentiam intus coruscat. |
12 | Haec ergo ad vosmetipsos trahite, et si vos tales cognoscitis, nihil est quod de nostra aestimatione dubitetis. |
13 | Gaudere quoque beatitudinem vestram invenio, si voracis nomen cum rerum auctore sustineat. |
14 | Quod ego breviter expono, quia si de vobis falsum dicitur, nomen hoc veraciter cum rerum auctore sustinetis. |
15 | Si vero de vobis verum est, hoc de illo falsum fuisse quis dubitet? Absolvere vos non valet par nomen, quorum dispar est causa. |
16 | Nam cum eo crucem etiam periturus latro suscepit; sed quem reatus proprius tenuit, par crucifixio non absolvit. |
17 | Ego autem (Grat. dist. 44, cap. 6) quantis valeo precibus deposco, ut sanctissimam fraternitatem vestram auctori nostro non solum nomen, sed etiam causa coniungat. (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 33.) Convivia autem quae ex intentione impendendae charitatis fiunt, recte sanctitas vestra in suis epistolis laudat. |
18 | Sed tamen sciendum est quia tunc ex charitate veraciter prodeunt, cum in eis nulla absentium vita mordetur, nullus ex irrisione reprehenditur, et nec inanes in eis saecularium negotiorum fabulae, sed verba sacrae lectionis audiuntur, cum non plus quam necesse est servitur corpori, sed sola eius infirmitas reficitur, ut ad usum exercendae virtutis habeatur. |
19 | Haec itaque si vos in vestris conviviis agitis, abstinentium fateor magistri estis. |
20 | Quod ergo Pauli apostoli testimonium ad me posuistis, quo ait: Qui non manducat, manducantem non iudicet (Rom. XIV, 3); omnino existimo incongruum fuisse, quia neque ego non comedo, neque ad hoc a Paulo dictum est ut membra Christi, quae in eius corpore, id est in Ecclesia, invicem sibi charitatis compage connexa sunt, nullam de se ullo modo curam gerant. |
21 | Sed si neque ego ad te, neque tu aliquid pertineres ad me, iure tacere compellerer, ut eum non reprehenderem qui emendari non posset. |
22 | Haec ergo sententia solummodo propter eos dicta est qui illos iudicare student quorum sibi cura commissa non est. |
23 | At postquam nos, auctore Deo, unum sumus, si ea quae nobis corrigenda sunt tacemus, valde delinquimus. |
24 | Ecce fraternitas tua aegre tulit se de conviviis a me esse reprehensam, cum ego, qui etsi hanc non vita, tamen loco transgredior, ab omnibus corripi, ab omnibus emendari paratus sim. |
25 | Et hunc solum mihi amicum aestimo, per cuius linguam, ante apparitionem districti iudicis, meae maculas mentis tergo. |
26 | Illud autem, frater dulcissime, quod tribulationibus pressum te legere posse abnegas, minus ad excusationem idoneum puto, cum Paulus dicat: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4). |
27 | Si igitur ad consolationem nostram sacra Scriptura praeparata est, tanto magis debemus legere, quanto magis nos conspicimus sub tribulationum fasce lassari. |
28 | Si vero in ea solummodo sententia est fidendum, quam in epistola vestra posuistis, qua Dominus dicit: Cum tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. |
29 | Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). |
30 | Sacra ergo ad nos eloquia frustra mandata sunt, qui repleti spiritu, verbis exterioribus non egemus. |
31 | Sed aliud est, frater charissime, quod angustati persecutionis tempore absque dubitatione confidere, aliud quod in tranquillitate Ecclesiae agere debemus. |
32 | Oportet enim nos per hunc spiritum modo legendo percipere quae possimus, si contigerit causa in nobis, etiam patiendo demonstrare. |
33 | Valde vero epistola vestra gavisus sum, quod vos exhortationi studium dare fatemini. |
34 | In hoc etenim scio quia curam vestri ordinis solerter agitis, si ad auctorem vestrum et alios trahere curatis. |
35 | Quod autem in eodem loco dicitis vos mei similes non esse, post obortam laetitiam me illico contristastis, quia laudes meas per irrisionem dici existimo, quas per veritatem minime recognosco. |
36 | Ago autem omnipotenti Deo gratias, quia per vos quidem haeretici ad sanctam Ecclesiam revocantur. |
37 | Sed curae vobis esse necesse est ut ipsi quoque qui intra sanctae Ecclesiae gremium continentur ita vivant, quatenus eius adversarii pravis moribus non existant. |
38 | Nam si non divino desiderio, sed terrenis cupiditatibus voluptatibusque deserviunt, intra eius gremium filii alieni nutriuntur. |
39 | Quod autem vos fatemini ecclesiasticos ordines ignorare non posse, ego quoque hoc de vobis per omnia scio, atque idcirco valde contristor, quia cum rerum ordinem scitis, in me, quod peius est, sciendo deliquistis. |
40 | Postquam enim ad beatitudinem vestram et decessoris mei et mea in causa Honorati archidiaconi scripta directa sunt, tunc contempta utriusque sententia, praefatus Honoratus proprio gradu privatus est. |
41 | Quod si quilibet ex quatuor patriarchis fecisset, sine gravissimo scandalo tanta contumacia transire nullo modo potuisset. |
42 | Tamen postquam fraternitas vestra ad suum ordinem rediit, nec ego meae, nec decessoris mei iniuriae memor sum. |
43 | (Vide lib. I, epist. 19 et 20, ac huius lib. epist. 17, 19, 20.) Quod vero dicitis nostris temporibus debere servari quae a meis quoque praedecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me ut statuta maiorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi iniuriam facio, si fratrum meorum iura perturbo. |
44 | Sed cum responsales vestri advenerint, quae inter vos et praefatum Honoratum archidiaconum sint iusta cognoscam; et ex ipso meo examine perpendetis quia si pars vestra per iustitiam fulta est, nihil adversum a me perferetis, sicut nec ante pertulistis. |
45 | Sin vero saepe fato Honorato archidiacono in assertione sua iustitia suffragatur, ex eius absolutione monstrabo quia personas etiam quas novi in iudicio non agnosco. |
46 | De excommunicationis vero articulo (Grat. 24, q. 3, cap. 15), quae tamen interposita conditione secundo vel tertio iam, ut ita dicam, ex necessitate subiuncta est, beatitudo vestra immerito queritur, cum Paulus apostolus dicat: In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. X, 6). |
47 | Sed ista iam transeant, ad nostra redeamus. |
48 | Si enim recte agit, ego domno Natali non possum coniunctus non esse, cuius me affectui valde esse debitorem novi. |