Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA L. AD IOANNEM EPISCOPUM. Desolatam ab hostibus trium Tabernarum Ecclesiam unit Velitranae.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Velitrano. |
2 | Postquam hostilis impietas diversarum civitatum (Grat. 16, q. 1, can. 49) ita peccatis facientibus desolavit Ecclesias, ut reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, maiori valde cura constringimur ne, defunctis earum sacerdotibus, reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernatae per invia fidei hostis callidi rapiantur, quod absit, insidiis. |
3 | Huius ergo rei sollicitudine saepe commoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. |
4 | Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque trium Tabernarum Ecclesiae providimus committendam, quam tuae Ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adiutore, possis existere; quaeque tibi de eius patrimonio, vel cleri ordinatione, seu promotione, vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex proprius liberam habeas ex nostra praesenti permissione licentiam. |
5 | Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens salubriter mandatorum, ita in commissae plebis regimine lucrandisque animabus invigila, ut ante tribunal aeterni iudicis constitutus, fructum bonae operationis, quod ad mercedem tuam pertineat, eidem Redemptori nostro, in quo laetari possit, exhibeas. |