monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Maximianum Pudentianae Ecclesiae antistitem, adunato concilio, deponendum, si, pecunia corruptus, Donatistam episcopum in civitate sua fieri permisit. Alia quaedam privata negotia privatim definienda. Donatistarum haeresim dilatari gemit, ac ne ad illam Catholici deficere permittantur, succendit pastoralem zelum. <<<     >>> EPISTOLA L. AD IOANNEM EPISCOPUM. Desolatam ab hostibus trium Tabernarum Ecclesiam unit Velitranae.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLIX. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM. Auditis de Ianuario episcopo querelis, Ioannem notarium mittit qui partes ad iudicium compellat, et quae iudicata fuerint exsequatur. Ianuarium ob id maxime increpat, quod nulla, nisi propriae iniuriae causa, Isidorum excommunicaverit.

1 Gregorius Ianuario archiepiscopo Caralitano.
2 Si sacerdotale quod administramus officium mentis integritate pensemus, sic nos cum filiis nostris individuae charitatis debet unire concordia, ut sicut patres in nomine, ita affectu probemur in opere.
3 Dum ergo tales nos esse quales praefati sumus oporteat, miramur cur adversus fraternitatem tuam tanta querimoniarum moles exorta sit.
4 Quod quidem nos adhuc credere dubitamus.
5 Sed ut veritatem valeamus agnoscere, Ioannem sedis nostrae notarium nostra illic praeceptione suffultum direximus, qui partes in electorum compellat adesse iudicio, et sua ad effectum exsecutione, quae fuerint iudicata perducat.
6 Quocirca fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut causarum apud se ante debeat merita pertractare.
7 Et si qua se iniuste tulisse vel habere cognoscit, ante iudicium, sacerdotii contemplatione restituat.
8 Inter querelas autem multiplices, Isidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est.
9 Quod quam ob rem factum fuerit (Grat. 23, q. 4, c. 27), dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa nisi pro eo quod te iniuriaverat factum innotuit.
10 Quae res nos vehementer affligit; quia si ita est, nihil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriae iniuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti.
11 Unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione iniuriae tuae inferre denuo non praesumas.
12 Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum.
Gregorius Magnus HOME