Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLVII. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatoriae de ordinatione sua epistolae dilationem eximia charitate compensari. Virtutum hanc matrem quam variis effert laudibus inconcussa stabilitate tenendam. Ut Romanae Ecclesiae privilegia defendit, sic singulis quibusque Ecclesiis sua iura servat.
1 | Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi Perlatas ad nos serius per Donatum atque Quodvultdeum reverendissimos fratres et coepiscopos nostros, necnon et Victorem diaconum, vel Agisegium notarium, vestrae fraternitatis epistolas summa cum gratulatione suscepimus. |
2 | In quarum etsi nos sustinuisse dispendium tarditate putavimus, tamen de uberiori reperimus charitate compendium, ut hac dilatione temporis non interrupta videatur, sed nutrita dilectio, quam miserante Domino, contemplatione sacerdotii, lectionis usu, aetatisque in vobis cognoscimus iam maturitate fundatam. |
3 | Non enim tam large de te flueret, si in tuis plurimas atque uberrimas venas mentibus non haberet. |
4 | Hanc ergo matrem custodemque virtutum, sanctissime frater, inconcussa stabilitate teneamus. |
5 | Nullae in nobis eam subdolorum linguae imminuant, nullae antiqui hostis insidiae corrumpant. |
6 | Haec namque divisa iungit, et coniuncta custodit. |
7 | Haec humilia sine tumore subrigit. |
8 | Haec erecta sine deiectione submittit. |
9 | Per hanc universalis Ecclesiae unitas, quae est compago corporis Christi, exaequatione mentis gaudet in singulis, cum sit ei disparilitas in diversitate membrorum. |
10 | Per hanc eadem membra et alieno gaudio in suis afflicta exsiliunt, et alienis moeroribus etiam in suis laeta contabescunt. |
11 | Teste enim magistro gentium, dum si quid patitur unum membrum, compatiuntur caetera membra, et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra; vos non ambigo de nostra perturbatione ingemiscere, cum nos omnino certum sit de vestra pace gaudere. |
12 | Quod vero ordinationi nostrae fraternitas vestra congaudet, affectum mihi integerrimae charitatis exhibet. |
13 | Sed ex consideratione huius ordinis mentem meam, fateor, transverberat vis doloris. |
14 | Grave namque est pondus sacerdotii; prius quippe est sacerdoti necesse, ut caeteris ad exemplum vivat, ac deinde servandum ut mentem per ostensa exempla non elevet. |
15 | De praedicationis semper ministerio cogitet, intentissimo timore considerans quod recessurus ad percipiendum regnum Dominus, et talenta servis tribuens dicat: Negotiamini dum venio (Luc. XIX, 13). |
16 | Quod profecto negotium tunc vere nos agimus, si vivendo et loquendo proximorum animas lucramur, si infirmos quosque, coelestis regni gaudia praedicando, in superno amore roboramus, si protervos ac tumidos, gehennae supplicia terribiliter insonando, flectimus, si nulli contra veritatem parcimus, si supernis amicitiis dediti, humanas inimicitias non timemus. |
17 | Quod nimirum exhibens, quasi quoddam se sacrificium obtulisse Deo Psalmista noverat, cum dicebat: Nonne qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Psalm. CXXXVIII, 21). |
18 | Sed ad hoc ego pondus meae infirmitatis expavesco, et quod, accepto regno, paterfamilias redeat rationem nobiscum positurus, aspicio. |
19 | Sed qua eum mente sustineo, cui de suscepto negotio animarum lucrum aut nullum, aut pene nullum reporto? Tua ergo me oratione, frater charissime, adiuva, et quae de me formidare me conspicis, in temetipso quotidie timore providae sollicitudinis pensa. |
20 | Per charitatis quippe compagem, et tua sunt quae de me loquor, et mea quae te agere concupisco. |
21 | De ecclesiasticis vero privilegiis (Grat. 25, q. 2, can. 8), quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua iura servamus. |
22 | Nec cuilibet, favente gratia, ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui iuris est, ambitu stimulante, derogo; sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri iure ab altero possit opponi. |
23 | Responsalium vero vestrorum moribus valde congaudeo; in quibus mihi ostensum est quantum me diligitis, qui ad me electos fratres et filios transmisistis. |
24 | Data decimo Kalend. Augusti, indictione decima. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 1.) |