Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLV. AD BENENATUM EPISCOPUM. Cumanam et Misenatem Ecclesias unit, ac utriusque Pontificem constituit Benenatum.
1 | Gregorius Benenato episcopo. |
2 | Et temporis qualitas (Grat. 16, q. , c. 48), et vicinitas nos locorum invitat, ut Cumanam atque Misenatem unire debeamus Ecclesias, quoniam eae non longo a se itineris spatio seiunctae sunt, nec, peccatis facientibus, tanta populi multitudo est ut singulos, sicut olim fuit, habere debeant sacerdotes. |
3 | Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum vitae huius explevit, utramque nos ecclesiam praesentis auctoritatis pagina unisse tibique commisisse cognosce, propriumque utrarumque Ecclesiarum scito te esse pontificem. |
4 | Et quaeque tibi de earum patrimonio, vel cleri ordinatione sive promotione, iuxta canonum statuta visa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius revera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. |
5 | Ubi vero commodius atque utilius esse perspexeris, habitato; ita sane, ut alteram Ecclesiam, a qua corporaliter ad praesens absens es, sollicita providentique cura disponas, quatenus divina illic mysteria solemniter, auxiliante Domino, peragantur. |
6 | Fraternitas ergo tua tanto in adhortatione lucrandisque animabus sollicitiori cura semper invigilet, quanto se unitarum Ecclesiarum gubernationis onera suscepisse cognoscit. |