Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLIV. AD LUCILLUM EPISCOPUM. Ut clericos suos terrarum Africanae Ecclesiae quas tenebant, pensionem absque mora cogat persolvere.
1 | Gregorius Lucillo episcopo de Melita. |
2 | Officii nostri decet valde propositum subiectis magnopere suadere ut rebus debeant servare fidem in placitis; ne dum inconsiderate lucrandi rapiuntur studio, pacificam vertant conventionem in iurgium. |
3 | Pervenit itaque ad nos fraternitatis tuae clericos, terras Africanae tenentes Ecclesiae, quod pensionem earumdem possessionum dare contemnant. |
4 | Quod si verum est, et ad fraternitatis tuae haec sunt perlata notitiam; tua in hoc desidia eorum culpa nutrita est. |
5 | Ob quam rem scriptis te praesentibus admonemus, quatenus ad persolvendam pensionem nulla mora nullaque excusatione eosdem clericos uti permittas. |
6 | Sed si fidem honestatis contemplatione servare postponunt, tua districtione compulsi, quae rationi conveniunt cogantur implere. |
7 | Nam si huius rei ad nos denuo querela recurrerit, et de te aliam aestimationem habere incipiemus, et in illos, ut dignum est, vindicabimus. |