monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLI. AD CASTORIUM EPISCOPUM. Ne Castorius episcopus eiusve successores, mortuo Ariminensi abbate, res monasterii describant aut administrent; ne alium ab eo quem congregatio poposcerit abbatem ordinent; ne in monasterio missas publicas faciant. <<<     >>> EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Trium vacantium Ecclesiarum visitationem iniungit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLII. AD LUMINOSUM ABBATEM. Scribit omnia gravamina a monasterio illius ablata, ut ibi divinum opus summa tranquillitate ac devotione peragatur.

1 Gregorius Luminoso abbati monasterii sancti Thomae de Arimino.
2 Petitionem tuam congregationisque tuae libenter suscepimus, secundum statuta Patrum iurisque formam tuis precibus accommodantes effectum.
3 Castorio siquidem fratri et coepiscopo nostro, nostra praeceptione transmissa ei epistola successoribus eius, et a te monasterioque tuo cunctam laesionis funditus abstulimus facultatem; ut nec ultra in vestro versetur gravamine, nec monasterii res describantur, nec publica illic debeat esse processio; illa videlicet ei iurisdictione relicta, ut in defuncti abbatis locum alium quem dignum communis consensus congregationis elegerit debeat ordinare.
4 His autem ita perfectis, in Dei opere estote solliciti, et assidue operam orationi date, ne non videatur magis vobis quaesita mentis in oratione securitas, sed male, quod absit, degentibus episcopalis evitata districtio.
Gregorius Magnus HOME