Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XLI. AD CASTORIUM EPISCOPUM. Ne Castorius episcopus eiusve successores, mortuo Ariminensi abbate, res monasterii describant aut administrent; ne alium ab eo quem congregatio poposcerit abbatem ordinent; ne in monasterio missas publicas faciant.
1 | Gregorius Castorio episcopo Arimini. |
2 | Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae et Thomae, in Ariminensi civitate constituti, quas nobis lacrymabiliter preces effuderit, inditae textus petitionis informat. |
3 | Pro qua re fraternitatem tuam hortamur, ut, obeunte abbate monasterii ipsius, Ecclesia tua in describendis providendisque acquisitis acquirendisve eiusdem monasterii rebus nulla se occasione permisceat. |
4 | Abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum monasticae disciplinae communi consensu congregatio tota poposcerit, te volumus ordinare. |
5 | Missas autem illic publicas per episcopum fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, et simpliciores ex hoc animas plerumque, quod absit, in scandalum trahat frequentior quoque muliebris introitus. |
6 | Hanc autem scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te vel post te episcopis ordinandis firmam statuimus illibatamque servari, ut et tua Ecclesia, iuvante Domino, suo tantummodo sit iure contenta et monasterium illud, nulli ulterius alii quam generali canonicaeve iurisdictioni deserviens, remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus, divinum opus cum summa animi devotione perficiat. (Vide ep. 12.) Gregorius Castorio episcopo de Arimino. |
7 | Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae et Thomae, in Ariminensi civitate constituti, quas nobis lacrymabiliter preces effuderit, inditae textus petitionis informat. |
8 | Namque eodem referente, plurimis in monasteriis multa a praesulibus praeiudicia atque gravamina monachos pertulisse comperimus. |
9 | Oportet ergo ut tuae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis in Dei servitio, gratia illius suffragante, mente libera perseverent. |
10 | Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine quisquam monachis quidquam molestiae inferre praesumat, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus, ita studio fraternitatis episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. |
11 | De privilegiis monasteriorum. |
12 | Interdicimus igitur in nomine Domini nostri Iesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis prohibemus, cuius vice huic Romanae Ecclesiae praesidemus, ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat de reditibus, rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis quae ad ea pertinent, quocunque modo occasiones movere, vel dolos vel immissiones aliquas facere; sed si qua causa forte inter terram venientem ad partem suarum ecclesiarum et monasteriorum evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud electos abbates et alios Patres timentes Deum, sine voluntaria dilatione mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur. |
13 | Defuncto vero abbate cuiusquam congregationis, non extraneus nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate concors fratrum societas elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur. |
14 | Quod si aptam inter se personam invenire nequeunt, solerter sibi de aliis monasteriis similiter eligant ordinandum. |
15 | Neque constituto abbate quaecunque persona qualibet occasione praeponatur, nisi forte exstantibus criminibus, quod absit, quae sacri canones punire monstrantur. |
16 | Pariter autem custodiendum est ut invito abbate ad ordinanda alia monasteria aut ordines sacros vel clericatus officium tolli exinde monachi non debeant. |
17 | Descriptiones quoque rerum aut monasterii ab episcopis ecclesiasticas fieri omnino negamus. |
18 | Sed si, quando res exigit, abbas loci cum aliis abbatibus causas rerum inventarum faciat, et eorum consilio sive iudicio finiatur. |
19 | Obeunte quoque abbate episcopus in describendis providendisque rebus monasterii acquisitis, vel datis, acquirendisve nulla se occasione permisceat. |
20 | Missas quoque publicas ab eo in coenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino non expedit animabus eorum. |
21 | Nec audeat ibi cathedram collocare vel quamlibet potestatem habere imperandi, nec aliquam ordinationem quamvis levissimam faciendi, nisi ab abbate loci fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate; nullusque monachum sine testimonio vel concessione ab his in ecclesia aliqua teneat, vel ad aliquem promoveat honorem. |
22 | Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque servare, ut et suae Ecclesiae, iuvante Domino, tantummodo sint iure contenti, et monasteria ecclesiasticis conditionibus seu angariis vel quibuslibet obsequiis saecularibus nullo modo subiaceant, nullis canonicis iuris deserviant, sed remotis vexationibus a cunctis gravaminibus divinum opus cum summa animi devotione perficiant. (Vide ep. 15, l. VIII.) |