Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXIX. AD CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM CROTONAE. Ut Ioanni episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi postulent sacerdotem.
1 | Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Crotonae. |
2 | Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Ioanni solemniter delegare. |
3 | Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. |
4 | Cuius vos assiduis adhortationibus obedire convenit, quatenus in ecclesiastico officio sacerdos exquiratur qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione. |
5 | Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cuiuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. |
6 | Nam non solum talem ad episcopatus apicem nulla ratione provehendum, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. |
7 | (Cf. Ioan. Diac. t. III, c. 22.) |