Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXVII. AD IOANNEM EPISCOPUM SQUILLACINUM. Ioannem ea lege Squillacinum episcopum instituit, ut ad Lissitanam Ecclesiam revertatur, si illam ab hostibus liberam effici contigerit; abstineat ab illicitis ordinationibus, susceptumque pastoris officium digne gerat.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Squillacino. |
2 | Pastoralis officii cura (Grat. 7, q. 1, c. 42) nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum debeant pastorali sollicitudine gubernare. |
3 | Propterea te Ioannem ab hostibus captivatae Lissitanae civitatis episcopum in Squillacina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas. |
4 | Et licet a tua Ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam quae a pastore vacat Ecclesiam debes gubernare; ita tamen ut si civitatem illam ab hostibus liberam effici et, Domino protegente, ad priorem statum contigerit revocari, ad eam in qua prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. |
5 | Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua a nobis incardinatus es, debeas Ecclesia permanere. |
6 | Praecipimus autem (Grat. dist. 34, c. 10) ne unquam illicitas ordinationes facias. |
7 | Nec bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel in qualibet parte corporis vitiatum, vel poenitentem, vel cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere. |
8 | Sed si quos huiusmodi repereris, non audeas promovere. Afros passim (Grat. dist. 98, c. 3), vel incognitos peregrinos, ad ecclesiasticos ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Afri quidam Manichaei, aliqui rebaptizati; peregrini vero plurimi etiam in minoribus ordinibus constituti, ad fortiorem de se praetendisse honorem saepe probati sunt. |
9 | Admonemus etiam fraternitatem tuam ut in commissis sibi animabus solerter invigilet, et animarum magis lucris quam commodis vitae praesentis intendat. |
10 | In continendis aut disponendis rebus Ecclesiae diligens existat, ut omni ex parte susceptum, digne te gessisse pastoris officium venturus iudex, cum ad iudicandum venerit, debeat approbare. |