Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXVI. AD EUSEBIUM ABBATEM. Ipsum de superbia arguit, quod redditam a Maximiano episcopo gratiam et communionem respueret. Eidem erogat solidos centum.
1 | Gregorius Eusebio abbati. |
2 | Credat mihi charitas tua quia valde contristatus sum de tristitia tua, ac si in te iniuriam ipse pertulissem. |
3 | Sed cum postmodum agnovi quia etiam reddente reverendissimo viro fratre et coepiscopo nostro Maximiano gratiam atque communionem, tua dilectio ab eo communicari nolebat, cognovi et illud prius iustum fuisse quod factum est. |
4 | Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere. |
5 | Qui vero se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur qui servi Dei esse contemnunt. |
6 | Et quidem ab illo hoc quod factum est minime fieri debuit, a te tamen cum omni debuit humilitate suscipi; et rursum cum gratiam reddebat, ad eum cum gratiarum actione debuit occurri. |
7 | Quod quia ita a te factum non est, ad hoc cognosco quia nobis omnino lacrymarum opus est. |
8 | Non enim grande est iis nos esse humiles, a quibus honoramur, quia et hoc saeculares quilibet faciunt; sed illis maxime humiles esse debemus, a quibus aliqua patimur. |
9 | Nam Psalmista dicit: Vide humilitatem meam de inimicis meis (Psal. IX, 14). |
10 | Nos cuius vitae sumus, qui humiles esse etiam patribus nolumus? Proinde, dilectissime fili, rogo ut omnis amaritudo de corde tuo transeat, ne fortasse finis vicinus sit, et antiquus hostis per iniquitatem discordiae viam regni coelestis intercludat. |
11 | Praeterea centum solidos per Petrum subdiaconum dilectioni tuae dari fecimus, quos peto ut absque iniuria sui suscipiat. |
12 | (Vide sup. ep. 34. Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.) |