Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXV. AD IOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Gratulatur ob exhibita Castorio episcopo infirmo charitatis officia. Hunc ad se per Siciliam transmitti petit. Suffraganeorum antistitum, quos a Roma dividebant hostes interpositi, Ravennati curam committit.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Ravennati. |
2 | Dominicis mandatis praecipimur proximos sicut nosmetipsos diligere, eorumque languoribus tanquam propriis infirmitatibus condolere. |
3 | Quorum memor fraternitas vestra competenti sibi more Castorium fratrem coepiscopum nostrum, et prius compassione habita studuit visitare, et eum postmodum pro excrescenti molestia corporis in Ravennati urbe suscipere. |
4 | Unde non solum nos impensae charitatis, sed et Deum vobis fecistis procul dubio debitorem, qui in fratris infirmitate condoluisse probamini, ipsumque aegrum in sui membri molestia non solum visitasse, sed etiam suscepisse. |
5 | Quem quidem ipse pro sua simplicitate illic ordinare omnimode renuebam, sed petentium importunitas fecit ut contradicere nullatenus potuissem. |
6 | Si autem fieri potest, multum mihi et ipsi consuletis, si eum ad me vel per Siciliam transmittatis, si tamen ei grave non esse perpenditis. |
7 | De episcopis vero ad nos pertinentibus, qui tamen huc pro interpositione hostium venire non possunt, curam vestra fraternitas gerat. |
8 | Ita tamen ut pro causis suis ad Ravennatem urbem nullatenus revocentur, ne eos hoc tempore vexare aut fatigare in aliquo videamur. |
9 | Sed si qua sunt, quae in eis videantur iuste reprehendi, debent semper per fraternitatis vestrae epistolas admoneri. |
10 | Sin vero, quod absit, aliqua graviora contigerint, haec ad nos subtiliter referre vos volumus, ut inquisitionis vestrae testimonio roborati, quae legibus canonibusque conveniunt, salubri, iuvante Domino, consilio disponamus. |
11 | Mense Iulii, indictione decima. |
12 | (Cf. Ioan. Diac. |
13 | l. IV, c. 52; sup. |
14 | , ep. 12; inf. |
15 | , ep. 41 et 42, indict. 11, ep. 24 et 25, indict. 13, ev. 44, indict. |
16 | 15.) |