monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. De dubia Suanensium fide, ac de parato Ariulphi exercitu monet. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. De patrimonii regimine plurima praecipit, in quibus elucent iustitia, religio, prudentia, et liberalis erga egenos animus; familiaris quoque in Petrum dilectio facile advertitur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXI. AD CUNCTOS MILITES NEAPOLITANOS. De obedientia Constantio tribuno exhibenda.

1 Gregorius universis militibus Neapolitanis.
2 Summa militiae laus inter alia bona merita haec est, obedientiam sanctae reipublicae utilitatibus exhibere, quodque sibi utiliter imperatum fuerit, obtemperare; sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis nostris, quibus magnificum virum Constantium tribunum custodiae civitatis deputavimus praeesse, paruit, et congruam militaris devotionis obedientiam demonstravit.
3 Unde scriptis vos praesentibus curavimus admonendos, uti praedicto viro magnifico tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel conservanda civitate obedientiam exhibere, quatenus quidquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur, per praesentis temporis vigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.
Gregorius Magnus HOME