Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXIX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. Ariulphum, si Romam pergat, a tergo insequantur.
1 | Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum. |
2 | Gloriae vestrae suscipientes epistolas Deo gratias egimus, quia de salute vestra cognovimus et de sollicitudine vestra multum gavisi sumus, et mox ea quae scripsistis parata fuerunt. |
3 | Sed Aldio vir magnificus post adventum hominum vestrorum nobis scripsit quia in proximo iam Ariulphus esset, et timuimus ne milites qui ad vos diriguntur in manus eius inciderent. |
4 | Tamen et hic, in quantum Deus adiuverit, contra eum filius noster gloriosus magister militum se paravit. |
5 | Sed et gloria vestra, si huc perexierit ipse hostis, quomodo consuevistis, cum auxilio Dei a dorso eius quod potestis perficite. |
6 | Speramus enim in omnipotentis Dei virtute, et in ipsius beati Petri apostolorum principis, in cuius ille natali sanguinem effundere desiderat, quia ipsum sibi contrarium sine mora inveniet. |