Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXVII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Bonum quod dono Conditoris in corde concipitur, celeri ac firma devotione complendum. Si quis contra nos calumnias molitur, ad Deum tota spes mentis inflectenda.
1 | Gregorius Rusticianae patriciae. |
2 | Epistolam excellentiae vestrae suscipiens, votivo sum incolumitatis eius nuntio relevatus, optans ut vitam actusque vestros sua Dominus misericordia protegat et disponat. |
3 | Valde autem miratus sum cur deliberatae viae eundi ad loca sancta intentionem et votum boni operis deflexistis, dum si quando bonum aliquod dono Conditoris in corde concipitur, celeri necesse est devotione compleri, ne dum callidus insidiator animum irretire nititur, subinde impedimenta suggerat, quibus ad effectum minime desideria sua mens occupationibus debilitata perducat. |
4 | Unde necesse est excellentiam vestram omnibus impedimentis piis causis obviantibus anteire, et ad fructum boni operis totis cordis nisibus inhiare; ut et in praesenti saeculo tranquille vivere, et in futuro coeleste regnum valeat possidere. |
5 | Illud autem quod scripsistis, Passivum contra vos aliquas molitum fuisse calumnias, piissimos vero imperatores non solum libenter non audisse, sed etiam aspere suscepisse, cuius hoc fuerit donum, perpendite; et ad eum qui hominibus in hoc saeculo ne quantum appetunt nocere valeant, potenter obviat, totam spem mentis inflectite, quatenus pravas hominum voluntates brachii sui oppositione reverberet, conatusque eorum, ut consuevit, misericorditer ipse confringat. |
6 | Gloriosum domnum Appionem et domnam Eusebiam, domnum Eudoxium et domnam Gregoriam, mea per vos deprecor vice salutari. |