monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Gratulatur quod unanimi omnium consensu electus sit. Ipsum ex more pallio donat, et vicariatu apostolicae sedis. Ad pastorale munus summa prudentia et charitate implendum hortatur. <<<     >>> EPISTOLA XXV. AD BENENATUM EPISCOPUM. Cumanae Ecclesiae visitationem delegat, ut tum Ecclesiam illam tueatur, tum ex ipsius clero idoneum sacerdotem eligi procuret.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ut laudatum a Felice presbyterum diligenter examinet, eumque Romam, si episcopatu dignum perspexerit, mittat.

1 Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
2 Felix vir consularis, praesentium lator, edocuit nos.
3 esse quemdam in illis partibus presbyterum, qui ad episcopatus ordinem provehi vitae merito dignus appareat.
4 Hunc ergo fraternitas tua coram se deduci faciat, eumque, sicut certus sum, propter animae periculum diligenter examinet.
5 Quem si ad hunc gradum provehi dignum esse perspexerit, ad nos studeat destinare, ut eum, disponente Deo, loco cui praeviderimus, possimus ordinare pastorem.
6 Praesentium vero latorem Felicem virum consularem chartularium, salva fraternitati tuae iustitia, commendamus, quatenus in iis quae iuste poposcerit, fraternum invenire possit affectum.
7 (Cf. Ioan. Diac. lib. I, c. 13.)
Gregorius Magnus HOME