Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Gratulatur quod unanimi omnium consensu electus sit. Ipsum ex more pallio donat, et vicariatu apostolicae sedis. Ad pastorale munus summa prudentia et charitate implendum hortatur.
1 | Gregorius Ioanni episcopo primae Iustinianae Illyrici. |
2 | Manifestum bonitatis esse liquet indicium, in unius electione cunctorum convenire consensum. |
3 | Quia igitur (Grat. dist. 63, c. 9) suscepta fratrum et coepiscoporum nostrorum relatio ad locum vos sacerdotii totius concilii unito consensu et serenissimi principis voluntate declarat accersiri, gratias omnipotenti Deo creatori nostro magna cum exsultatione retulimus, qui vitam actusque vestros ita de praeteritis fecit esse probabiles, ut omnium vos, quod est valde laudabile, faceret placere iudicio. |
4 | Quibus nos quoque in personam fraternitatis tuae per omnia consentimus. |
5 | Atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut charitatem vestram sicut sua gratia elegit, ita in omnibus sua protectione custodiat. |
6 | Pallium vero (Dist. 100, c. 10) ex more transmisimus, et vices vos apostolicae sedis agere iterata innovatione decernimus, admonentes ut ita vos circa subiectos debeatis exhibere placabiles, ut rectitudinem vestram diligere provocentur potius quam timere Quorum si culpa forte poposcerit, ita excessus emendare curabitis, ut paternum affectum de animo nullo modo relinquatis. |
7 | Estote in custodia commissi gregis vigilantes atque solliciti, et disciplinae zelo districti, ut lupus insidians, nec ovile turbare dominicum, nec nocere ovibus aliqua fraudis occasione praevaleat. |
8 | Animarum lucrum Deo nostro tota mentis intentione facere festinate, nomen nos pastoris non ad quietem, sed ad laborem suscepisse cognoscite. |
9 | Exhibeamus ergo in opere quod signamur in nomine. |
10 | Sacerdotii praerogativam si recta consideratione pensemus, sollicitis et bene gerentibus in honore, negligentibus autem profecto erit in onere. |
11 | Sicut igitur laborantes et circa animarum salutem sollicitos hoc nomen ante Deum aeternam ducit ad gloriam, ita desides ac torpentes vergit ad poenam. |
12 | In lingua nostra vitam esse aliam plebs commissa agnoscat. |
13 | Sit illis fraternitatis vestrae doctrina, gratus coercitionis stimulus, et vita imitationis exemplum. |
14 | Quid enim diligere et quid timere debeant, charitatis vestrae sermo praedicationis aperiat, fructum efficacia vestrae aeternae huiusmodi retributionis acquirat. |
15 | Inter haec vero et ista vos principaliter deliberationis cura constringat, ne unquam ordinationes facere tentetis illicitas; sed si quos ad clericatus ordinem vel potiorem forte gradum promoveri contigerit, non praemiis aut precibus, sed meritis ordinentur. |
16 | In nulla ordinatione fraternitati vestrae commoda quolibet modo surripiant, ne laqueis simoniacae, quod absit, haereseos illigetur. |
17 | Quid enim prodest homini, sicut Veritas docet, si totum mundum acquirat, et suae faciat animae detrimentum (Matth. VIII, 36)? Unde necesse est ut Deum in omni quod gerimus attendamus, peritura et temporalia contemnamus, atque ad aeternitatis bona cordis desiderium dirigamus. |
18 | Xenia autem vestrae sanctitatis suscipere omnino nolueram, quia valde esset incongruum ut a praedatis atque afflictis fratribus munera percepisse videremur. |
19 | Sed responsales vestri alio me argumento vicerunt, ad eum illa deferentes, a quo non possent oblationes vestrae fraternitatis repelli. |
20 | Illud enim vobis prae omnibus studendum est, ut venturo iudici animarum, sicut praediximus, non peritura munera procuretis, quatenus et vos de vestra mercedis operatione, et nos pariter de nostra adhortatione respiciat. |
21 | (Vide sup. ep. 22.) |