monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Exposita iterum eadem causa, Antonino praecipit ut ad Honoratum loco suo restituendum Natalem hortetur: hunc, ni pareat, primum usu pallii, deinde communione privet. Restituto tandem Honorato, personam mittat episcopus; ipse vero archidiaconus Romam veniat, uterque causam dicturi. Advocatur etiam pro Malcho episcopo fideiussor. <<<     >>> EPISTOLA XXII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ILLYRICI. Ioannis episcopi ordinationem confirmat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXI. AD IOBINUM ILLYRICI PRAEFECTUM. Vastatam a barbaris provinciam eius regimine recreari gaudet. Patrimonii rectorem commendat. Natali episcopo ne opem contra iustitiam ferat hortatur.

1 Gregorius Iobino praefecto Illyrici Licet ad reddenda paternae charitatis officia, hostilitate itineribus occupatis, raritas portitorum impediat, quoties tamen occasio inciderit, excellentiam vestram non desistimus scriptis discurrentibus visitare, quatenus quorum aspectum praesentium videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri.
2 Gaudemus itaque quod eminentiae vestrae regimine afflictae Dominus voluit provinciae consulere, ut quam ex una parte flagello barbaricae vastationis ulcerat, hanc ex alia per eminentiam vestram, quasi per superductam salutem curet.
3 Largitam ergo vobis dignitatem ex solo munere donantis attendite, et ex ipsa concessi regiminis administratione Conditorem vestrum erga vos placabiliorem facite; quatenus cum ipse quod largitus est meritis bonorum operum, ad suam viderit gloriam revocari, et in hac vos vita clariores efficiat, et praemia vobis regni coelestis concedat.
4 Praesentium igitur latorem, quem illuc pro ipsa exigui patrimonioli administratione direximus, vestrae excellentiae commendamus.
5 Nos enim charitatis vestrae connexi vinculo Dominum petimus, quo sic actus vestros in hac vita dirigat, ut ipsorum merito ad aeterna vos regna perducat.
6 Natali autem fratri et coepiscopo nostro in nullo Gloria vestra opem contra iustitiam ferat, quia tanto necesse est ut canonicae ultionis vindictam sentiat, quanto et ipsam regulam canonicam ignorat.
Gregorius Magnus HOME