monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 17 > 20
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XIX. AD UNIVERSOS DALMATIAE EPISCOPOS. Quid in causa Natalis et Honorati actum sit explicat. <<<     >>> EPISTOLA XXI. AD IOBINUM ILLYRICI PRAEFECTUM. Vastatam a barbaris provinciam eius regimine recreari gaudet. Patrimonii rectorem commendat. Natali episcopo ne opem contra iustitiam ferat hortatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Exposita iterum eadem causa, Antonino praecipit ut ad Honoratum loco suo restituendum Natalem hortetur: hunc, ni pareat, primum usu pallii, deinde communione privet. Restituto tandem Honorato, personam mittat episcopus; ipse vero archidiaconus Romam veniat, uterque causam dicturi. Advocatur etiam pro Malcho episcopo fideiussor.

1 GREGORIUS ANTONINO SUBDIACONO. Honoratus (Grat. dist. 74, can. 8), archidiaconus Ecclesiae Salonitanae, a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat ut ab antistite suo invitus provehi ad fortioris gradus ordinem contra morem nullatenus cogeretur.
2 Hoc enim fieri sibi non provehendi gratia, sed causa ingratitudinis perhibebat.
3 Pro qua re tunc iam sanctae memoriae decessor noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque nostro interdixerat ne praedictum Honoratum archidiaconum invitum proveheret, neve dolorem conceptae ingratitudinis diutius in corde retineret.
4 Cumque et a me haec eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed scripta nostra contemnens, praefatum archidiaconum quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus est arte callida degradare.
5 Unde actum est ut eo de archidiaconatus loco summoto, alium arcesseret qui eius obtemperare moribus potuisset.
6 Quem Honoratum archidiaconum arbitramur antistiti suo aliunde displicere non potuisse, nisi quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibeat.
7 Quam causam subtili voluimus, et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego, indagatione discutere; sed is ipse suorum sibi actuum conscius personam ad iudicium postposuit destinare.
8 Proinde experientiam tuam praesentis praecepti auctoritate duximus fulciendam, quatenus conveniens in Salonam, Natalem fratrem coepiscopumque nostrum saltem tot scriptis admonitum studeat adhortari, ut supra memoratum archidiaconum in suo statim loco suscipiat.
9 Quod si facere hoc contumaciter, ut consuevit, forte distulerit, usum ei pallii, qui ab hac sede concessus est, ex auctoritate sedis apostolicae contradicito.
10 Quem si etiam amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseverare perspexeris, Dominici quoque corporis ac sanguinis eumdem antistitem participatione privabis.
11 Eum vero (Grat. 7, q. 1, c. 40) qui contra iustitiae regulam, ad locum alterius se provehi consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponi praecipimus.
12 Quem, si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, communionis sacrae participatione privamus.
13 Aequum enim est ut asperos de iustitia sentiat, quos erga se positos in charitate contemnit.
14 Restituto ergo loco suo Honorato archidiacono, instructam personam supradictus antistes, te compellente, dirigat, quae intentionem eius esse vel fuisse iustam, suis mihi allegationibus possit demonstrare.
15 Sed et eumdem archidiaconum ad nos venire praecipimus, ut quidquid iustum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus.
16 Nos enim nullum pro personali amore defendimus, sed auctore Deo normam iustitiae, postposita cuiuslibet acceptione personae, servamus.
17 Malchum vero fratrem coepiscopumque nostrum curabis fideiussori committere, ut ad nos quantocius veniat, quatenus omni mora ac dilatione postposita, actionum suarum expositis ratiociniis, ad propria cum securitate valeat remeare.
18 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 9.)
Gregorius Magnus HOME