Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XIX. AD UNIVERSOS DALMATIAE EPISCOPOS. Quid in causa Natalis et Honorati actum sit explicat.
1 | Gregorius universis episcopis per Dalmatiam constitutis. |
2 | Fraternitatem vestram licet desideremus scriptis discurrentibus frequenter visitare, tamen praeterea cum res exigit, utraque cupimus negotia unius occasione persolvere, ut et fraternos de visitatione relevemus animos, et quae superveniunt, ne mentem possint ignorata confundere, subtilius explicare. |
3 | Frater itaque noster Natalis Salonitanae civitatis episcopus, cum Honoratum archidiaconum sedis suae ad ordinem presbyteratus vellet provehere, ac deinceps ille ad sublimiorem gradum crescere declinaret, a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat ne ad hunc ordinem invitus accederet. |
4 | Hoc enim fieri sibi non provehendi gratia, sed causa ingratitudinis perhibebat. |
5 | Pro qua re tunc iam sanctae memoriae decessor noster scripta Natali frater coepiscopoque nostro direxerat, interdicens ne praedictum Honoratum archidiaconum invitum proveheret, neve dolorem conceptae ingratitudinis in corde retineret. |
6 | Cumque et a nobis, et haec eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed et scripta nostra contemnens, praefatum archidiaconum, ut dicitur, contra morem, quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus est callide degradare. |
7 | Unde actum est ut eo de archidiaconatus loco submoto, alium arcesseret, qui in loco depositi Archidiaconi ministraret. |
8 | Quem scilicet Honoratum arbitramur antistiti suo propterea displicere potuisse, quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibebat. |
9 | Quam causam, et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego subtili voluimus indagatione discutere; sed is ipse sibi conscius, personam ad iudicium postposuit destinare, ne actuum eius discussa potuisset veritas apparere. |
10 | Nos itaque tot iam scriptis admonitum, et hactenus pertinaciter obstinatum, scriptis iterum directis per praesentium latorem curavimus admonendum, quatenus Honoratum archidiaconum, coniungente statim praesentium latore, in priore loco susciperet. |
11 | Qui iam obdurato adhuc corde contumaciter ad eumdem revocare gradum si forte postponeret, usu eum pallii, qui ab hac sede concessus est, pro contumacia tot vicibus admissa privari praecipimus. |
12 | Si vero etiam amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseveraverit, a dominici quoque corporis ac sanguinis participatione submoveri. |
13 | Aequum enim est ut asperos de iustitia sentiat, quos erga se positos in charitate contemnit. |
14 | Nos itaque nec nunc quidem a iustitiae, quam praefatus antistes despexit, semita deviamus; sed restituto in locum suum eo, cuius nobis culpa minime patuit, praecipimus Natalem episcopum instructam ad nos debere dirigere personam, quae rectam eius esse intentionem suis possit nobis allegationibus demonstrare. |
15 | Nam et eumdem archidiaconum venire fecimus, ut quidquid iustum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus. |
16 | Nullum namque pro personali amore defendimus, sed, auctore Deo, normam iustitiae, postposita cuiuslibet acceptione personae, custodimus. |