monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XVI AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Paulinum Taurianensem episcopum Ecclesiae Liparitanae praeficit. <<<     >>> EPISTOLA XVIII. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Increpato de assiduis conviviis Natali, ut Honoratum archidiaconum suo loco restituat iubet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XVII. AD PAULINUM EPISCOPUM. In Liparitana Ecclesia resideat, Taurianensem vero opportuno tempore visitet.

1 Gregorius Paulino episcopo.
2 Scire te volumus quia Maximiano fratri et coepiscopo nostro scripsimus ut fraternitatem tuam Ecclesiae Liparitanae ex nostra auctoritate praeesse constituat.
3 Cui te modis omnibus obedire necesse est, eiusque te Ecclesiae utilitatibus praecipimus decenter insistere, et quaeque eius commoditatibus agnoveris oportere, te volumus sine cunctatione peragere.
4 Ecclesiam vero Taurianensem, quoties opportunum tempus credideris, visitabis.
5 Ita ergo fraternitas tua haec omnia implere festinet, ut et sui praesentia Liparitanam salubriter disponat Ecclesiam, et visitationis studio Taurianensem Ecclesiam congregare et fovere non desinat.
6 Data mense Martio, indictione decima.
Gregorius Magnus HOME