monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XV AD PAULUM EPISCOPUM. Paulum, cui Neapolitanam Ecclesiam commiserat, de reditu citius cogitantem, ut ibi perseveret hortatur. De Petro diacono respondet, nihil illi timendum, nullumque apud se fore locum subreptioni. <<<     >>> EPISTOLA XVII. AD PAULINUM EPISCOPUM. In Liparitana Ecclesia resideat, Taurianensem vero opportuno tempore visitet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XVI AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Paulinum Taurianensem episcopum Ecclesiae Liparitanae praeficit.

1 Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
2 Locis munitis Ecclesia constituta pastoris vacare non debet officio.
3 Quia igitur Ecclesia Liparitana sacerdote privata dignoscitur, ideo Paulinum Taurianensis Ecclesiae episcopum in praedicta Ecclesia Liparitana fraternitas tua sine mora praeesse constituat, ut officii sui administrationem in eadem Ecclesia vigilanter exhibeat, et quaeque eius utilitatibus convenire didicerit, ordinare non desinat.
4 Cunctumque clerum ut in omnibus canonice ei obedire debeat admoneas, quatenus praefatae Ecclesiae in cunctis utilitas, praedicto fratre et coepiscopo nostro disponente, Christo adiuvante procurari valeat.
Gregorius Magnus HOME