monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XIV. AD IOANNEM EPISCOPUM VELITRANUM. Episcopi sedes in tutiorem locum transfertur. <<<     >>> EPISTOLA XVI AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Paulinum Taurianensem episcopum Ecclesiae Liparitanae praeficit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XV AD PAULUM EPISCOPUM. Paulum, cui Neapolitanam Ecclesiam commiserat, de reditu citius cogitantem, ut ibi perseveret hortatur. De Petro diacono respondet, nihil illi timendum, nullumque apud se fore locum subreptioni.

1 Gregorius Paulo episcopo.
2 Ad hoc fraternitatem tuam Neapolitanae Ecclesiae ad praesens praeesse constitui, ut quosque potuisses, suasoria ad Deum praedicatione converteres.
3 Et dum tota te oporteat hoc intentione peragere, priusquam hunc Domino fructum opereris, reverti festinas petisque a me ut celeriter eamdem debeam Ecclesiam ordinare, dum meus non sit animus in hac re otiosus.
4 Sed quia utilitates eius summa cupio firmitate vallare, diuturna de hoc necesse habeo deliberatione tractare, ut eam digni possam ordinatione, Christo revelante, disponere.
5 Interea ergo fraternitas tua ita invigilare animarum lucris studeat, ut iudicium quod de te habeo, operationis tuae roboretur effectu.
6 De persona vero Petri diaconi quae scripsisti, omnia mihi Theodorus vir consularis nunc indicavit.
7 Et ideo postquam tibi adhaerere et ecclesiasticis eum utilitatibus tua testificatione studere cognovi, nullius debet adversitatem vel inimicitias formidare; sed quanto sibi alios invidere perpendit, tanto vigilantius, ut ei nihil nocere valeant, in utilitatibus Ecclesiae, et Dei servitio perseveret.
8 Fraternitas autem tua pro eius persona post hoc non debet esse suspecta, quia apud me nulla subreptio locum inveniet.
Gregorius Magnus HOME