monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XIII. AD IMPORTUNUM EPISCOPUM ATTELLANUM Suffraganeum episcopum monet de presbytero a se, ut in quadam dioecesis illius ecclesia proesit, deputato. <<<     >>> EPISTOLA XV AD PAULUM EPISCOPUM. Paulum, cui Neapolitanam Ecclesiam commiserat, de reditu citius cogitantem, ut ibi perseveret hortatur. De Petro diacono respondet, nihil illi timendum, nullumque apud se fore locum subreptioni.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XIV. AD IOANNEM EPISCOPUM VELITRANUM. Episcopi sedes in tutiorem locum transfertur.

1 Gregorius Ioanni episcopo Velitrano.
2 Temporis qualitas (Grat. 7, q. 1, c. 44) admonet episcoporum sedes antiquitis certis civitatibus constitutas, ad alia, quae securiora putamus, eiusdem dioeceseos loca transponere, quo et habitatores nunc degere, et barbaricum possint periculum facilius declinare.
3 Propterea te Ioannem fratrem coepiscopumque nostrum Velitrensis civitatis, sedemque tuam in locum qui Harenata dicitur ad sanctum Andream apostolum praecipimus exinde transmigrare, quatenus et ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, et illic consuetudinem solemnium festa disponas.
4 Mense Februario, indict. 10. (Cf. Ioan. Diac., l. III, c. 17.)
Gregorius Magnus HOME