monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XII. AD CASTORIUM EPISCOPUM ARIMINENSEM. De oratorio sanctae crucis consecrando. <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD IOANNEM EPISCOPUM VELITRANUM. Episcopi sedes in tutiorem locum transfertur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XIII. AD IMPORTUNUM EPISCOPUM ATTELLANUM Suffraganeum episcopum monet de presbytero a se, ut in quadam dioecesis illius ecclesia proesit, deputato.

1 Gregorius Importuno episcopo Attellano.
2 Ea quae provide disponuntur, fraternitatem tuam credimus libenter amplecti.
3 Et quia ecclesiam sanctae Mariae Campisonis in tua parochia positam, presbytero vacare cognovimus, praesentium portitorem Dominicum presbyterum in eadem ecclesia ut praeesse debeat, nos certum est deputasse.
4 Ideoque fraternitas tua ei emolumenta eiusdem ecclesiae faciat sine cunctatione praestari, et decimae fructus indictionis, qui iam percepti sunt, praedicto viro fac sine mora restitui, quatenus eiusdem ecclesiae utilitates, cuius emolumenta consequitur, Deo adiutore, sollicite valeat procurare.
Gregorius Magnus HOME