monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA IX. AD NEAPOLITANOS. Paulum experiantur diutius; humili charitate ipsi iungantur; quem tandem, si fructum animarum fecerit, atque ita Deus inspiret, episcopum obtinebunt. <<<     >>> EPISTOLA XI. AD NEPESINOS. De Leontio illuc transmisso, ut ei obediant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA X. AD PAULUM EPISCOPUM NEAPOLIT. Sic interea fungatur episcopalibus muniis, ut Neapolitanorum testimonia et vota firmentur.

1 Gregorius Paulo episcopo Neapolitano.
2 Si sacerdotale, quod suscepimus, secure ministramus officium, et divinum adiutorium, et dilectio nobis spiritalium aderit sine dubio filiorum.
3 Propterea ita se fraternitas tua in cunctis studeat exhibere, quatenus testimonium quod de ea Neapolitanae civitatis clerus, nobilitas, simul habet et populus, bonitatis tuae roboretur augmento.
4 Sic ergo te in praefati populi adhortatione assidua debes occupatione constringere, ut verbi tui fructum, quem ex eis fueris operatus, in suis horreis divinus condat agricola.
5 Quousque vero de iis quae a nobis praedicti filii nostri fienda depostulant, revelante Domino, deliberare possimus, clericos ex laicis ordinari, necnon et manumissiones apud te in eadem Ecclesia solemniter celebrari concedimus.
6 Consuetudines autem clerici suprascriptae Ecclesiae et presbyterorum te volumus sine cunctatione persolvere.
7 In cuius etiam instructione ita diligenter invigila, quatenus ab incongruis vel illicitis omnibus abstinentes, in Dei nostri servitio digno obsecundationis ministerio, te quoque hortante, consistant.
8 Mense Ianuario, indictione decima. (V. infra, ep. 15.)
Gregorius Magnus HOME