monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA VII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Vices suas in Sicilia gerat, reservatis tamen maioribus causis. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD NEAPOLITANOS. Paulum experiantur diutius; humili charitate ipsi iungantur; quem tandem, si fructum animarum fecerit, atque ita Deus inspiret, episcopum obtinebunt.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA VIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Ne aegrotanti Clerico consueta negentur stipendia.

1 Gregorius Candido episcopo de urbe veteri.
2 Cum percussio corporalis (Grat. q. 1, c. 2), utrum pro purgatione, an pro vindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae, quod absit, offensa respiciat.
3 Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione quam sustinet consueta sibi commoda ab Ecclesia vestra asserit negari, idcirco fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis quatenus nil eum ad percipienda quae consueta sunt, haec aegritudo debeat impedire, quia diversis in Ecclesia militantibus, varia, sicut nosti, saepe contingit infirmitas.
4 Et si hoc fuerint exemplo deterriti, nullus de caetero qui Ecclesiae militet poterit inveniri, sed secundum loci eius ordinem quaeque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae Ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione iudicii aegrotanti praebere non desinat, quatenus in huius rei administratione ad eleemosynam potius videaris quae sunt consueta exsolvendo convertere.
5 (Vide sup. l. I, ep. 12; Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 33.).
Gregorius Magnus HOME