Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA VII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Vices suas in Sicilia gerat, reservatis tamen maioribus causis.
1 | Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. |
2 | Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. |
3 | Proinde super cunctas Siciliae Ecclesias reverendissimum te virum Maximianum fratrem et coepiscopum nostrum vice sedis apostolicae ministrare decernimus, ut quisquis illic religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subiaceat, quatenus eis non sit necessarium post haec pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. |
4 | Sed si qua fortasse difficilia existunt, quae fraternitatis tuae iudicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum iudicium flagitent, ut sublevati de minimis, in causis maioribus efficacius occupemur. |
5 | Quas videlicet vices non loco, sed personae tribuimus, quia ex transacta in te vita didicimus quid etiam de subsequenti tua conversatione praesumamus. |
6 | Mense Decembri, indictione decima. |
7 | (Cf. Ioan. Diac. t. III, c. 25). |