monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA IV. AD SABINUM SUBDIACONUM. Hortum Feliciani monasterio ancillarum Dei tradendum. <<<     >>> EPISTOLA VI. AD NEAPOLITANOS. In Demetrii ob nefanda crimina depositi locum, absque mora et discordia, episcopum eligant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA V. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Basilicam, percepta prius legitima et secura dote, consecrandam.

1 Gregorius Felici episcopo Messanensi.
2 Ianuarius subdiaconus Ecclesiae Messanensis petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in civitate Messanensi basilicam se pro sua devotione fundasse, quam in honorem sancti Stephani et Pancratii, atque Eupli desiderat consecrari.
3 Et ideo, frater charissime, si in tuae dioecesis civitatis iure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est a praesentis anni tributis liberos fiscalibus solidos decem, et reliqua de substantia sua sibi tantummodo usumfructum retineat.
4 Quae omnia diligenter inquire; et si eorum quae offeruntur redituum quantitas, vel quae tempore mortis reliquerint, sartis tectis, et luminaribus, necnon alimoniis servientium annua possunt praestatione sufficere, reipsa munificentia sit gestis municipalibus alligata.
5 Quod si haec quae diximus per sollicitudinem tuam impleta non fuerint, de propria substantia quanti interfuerit utilitati Ecclesiae te vel haeredes tuos satisfacturum esse non dubites.
6 His igitur procuratis, benedictio optata proveniat.
7 Nec ante dedicationis munus impertias, quam superius comprehensus fuerit ordo donationis impletus, enuntiaturus ex more nihil illic conditoris iuri ulterius iam deberi, nisi processionis gratia, quae Christianis omnibus in commune debetur.
8 Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis.
Gregorius Magnus HOME