monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA II. AD PRAEIECTUM EPISCOPUM NARNIENSEM. Ex mortiferae luis occasione, cives ad poenitentiam et fidem hortandos. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD SABINUM SUBDIACONUM. Hortum Feliciani monasterio ancillarum Dei tradendum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA III. AD VELOCEM MAGISTRUM MILITUM. Ut Ariulphum Langobardorum ducem, si ad Romanas vel ad Ravennates partes excurrat, a tergo insequatur.

1 Gregorius Veloci magistro militum.
2 Et pridem expressimus gloriae vestrae quia milites illuc erant parati venire; sed quoniam inimicos congregatos et huc discurrere epistola vestra significaverat, haec eos hic causa retinuit.
3 Nunc vero utile est visum ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria tua admonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat.
4 Et occasione inventa, cum gloriosis filiis nostris Maurilio et Vitaliano loquere, et quaecunque vobis Deo adiutore pro utilitate reipublicae statuerint, facite.
5 Et si huc vel ad Ravennates partes, nec dicendum Ariulphum cognoveritis excurrere, vos a dorso eius ita sicut viros decet fortes, laborate, quatenus opinio vestra ex laboris vestri qualitate amplius in republica, Deo auxiliante, proficiat.
6 Illud tamen prae omnibus admonemus, ut familiam Maloin, et Adobin, Vigildi, atque Grussingi, qui cum glorioso Maurilio magistro militum esse noscuntur, sine aliqua mora vel excusatione relaxes, quatenus venientes illuc homines praedicti viri cum eis sine aliquo impedimento debeant ambulare.
Gregorius Magnus HOME