Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA II. AD PRAEIECTUM EPISCOPUM NARNIENSEM. Ex mortiferae luis occasione, cives ad poenitentiam et fidem hortandos.
1 | Gregorius Praeiecto episcopo Narniensi. |
2 | Pervenit ad nos, peccatis imminentibus, in civitate vestra Narniensi mortalitatem omnino grassari, quae res nos nimis addixit. |
3 | Quamobrem salutantes fraternitatem tuam modis omnibus, suademus ut a Langobardorum sive Romanorum, qui in eodem loco degunt, admonitione sive exhortatione nulla ratione cessetis, et maxime a gentilium et haereticorum, ut ad veram rectamque fidem catholicam convertantur. |
4 | Sic enim aut divina misericordia pro sua eis forsitan conversione, et in hac vita subveniet; aut si eos migrare contigerit, a suis, quod et magis optandum est, transient facinoribus absoluti. |
5 | (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 50.) |