monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA II. AD PRAEIECTUM EPISCOPUM NARNIENSEM. Ex mortiferae luis occasione, cives ad poenitentiam et fidem hortandos.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM NOTARIUM. Tropaeanis monachis, si religiose vivant, modis omnibus subveniendum.

1 Gregorius Petro notario.
2 Monasterium sancti Archangeli, quod Tropaeis est constitutum, indicante praesentium portitore, victus habere necessitatem didicimus.
3 Ideoque experientia tua diligenter invigilet; et si eiusdem loci monachos bene se tractare noveris, in quibus eos necessitatem habere manifesta veritate patuerit, eis subvenire hac auctoritate suffultus, modis omnibus festinabis, sciturus tuis esse rationibus quidquid nostra praeceptione praebueris imputandum.
4 Sed et terrulam Ecclesiae nostrae vicinam sibi, quam solidum unum et tremisses duos pensitare asserunt, si ita est, libellario nomine ad summam tremissis unius habere concede.
5 Studii ergo tui sit haec omnia ita complere, si, sicut diximus, eius loci monachi in Dei servitio, sicut decet, solerter perstiterint.
6 (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.)
Gregorius Magnus HOME