1 | Gregorius Gennadio patricio Africae. |
2 | Droculfus praesentium portitor de hostibus ad rempublicam veniens, opinionis vestrae, quae longe lateque diffusa est, bono succensus, ad excellentiae vestrae obsequia summo desiderio festinavit occurrere. |
3 | Et quoniam nostra se apud vos poscit epistola commendari, paterna dulcedine salutantes, petimus ut eum, sicut Deus vobis in cor miserit ac utile fuerit, excellentia vestra ordinare dignetur, quatenus bona quae de vobis etiam positus adhuc inter hostes audivit, in se valeat experiri, et excellentiae vestrae eius quoque ante omnipotentis Dei oculos inter caeteras merces accrescat. |