Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXXIV. AD HILARUM MONACHUM AFRICAE. Ut, coacto quamprimum concilio, in Argentium Lamigensem episcopum inquiratur.
1 | Gregorius Hilaro monacho Africae. |
2 | Felicissimus atque Vincentius diacones Ecclesiae Lamigensis, oblata petitione, quae tenetur in subditis, suggesserunt, ab Argentio eiusdem civitatis episcopo gravem se iniustitiam pertulisse, et accepto praemio Donatistas in Ecclesiis fuisse praepositos, eumque inter alia non leve aliud facinus, quod dici nefas est, commisisse commemorant. |
3 | Propterea experientiae tuae praesentis praecepti pagina duximus iniungendum, quatenus praefatum episcopum idoneae satisfactioni committere non omittas, tuaque instanlia in locis illis fiat ex more concilium, et omnia secundum oblatae petitionis textum canonice coram positis partibus subtili indagatione perquirantur. |
4 | Et quaecunque eorum iudicio fuerint terminata, te exsequente modis omnibus compleantur. |
5 | Ita ergo cum omni te vivacitate huic causae volumus praebere instantiam, ut ad examinanda quae iussimus nulla possit subnecti dilatio, sciturus non in levem te offensam incurrere, si nostra quacunque excusatione lentata fuerit praeceptio. |