Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXXI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM MEVANIENSEM. Ut tandem in episcopi electione consentiant hortatur. Interea Ecclesiae curam Honorato presbytero committit.
1 | Gregorius clero, ordini et plebi consistentibus Mevaniensi Ecclesiae. |
2 | Quoties res aliqua pluribus agenda committitur, dum quisquis dissentit ab altero, dispendiis potius quam utilitatibus aditus reseratur. |
3 | Quod nos providentes, ne hoc vestrae contingere possit Ecclesiae, eius curam utilitatesque Honorato presbytero ad praesens committendas elegimus, quatenus res utilitatesque Ecclesiae per eum et procurari valeant, et modis omnibus custodiri. |
4 | Ideoque dilectionem vestram scriptis praesentibus adhortamur, quatenus, ut vobis possit ordinari sacerdos, invicem vestrae voluntatis in unius digna electione concordet assensus, nec amplius Dei Ecclesiam officio patiamini vacare pontificis. |
5 | Quousque vero Ecclesiae ipsi sacerdos fuerit ordinandus omnem supradicto presbytero, sicut diximus, sollicitudinis eius curam commisimus. |
6 | Ita ergo se vestra dilectio in his omnibus exhibere festinet, ut amorem vos Ecclesiae habere, pronae devotio mentis ostendat. (Vide l. III, ep. 64.) |