monumenta.ch > Gregorius Magnus > 79
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXVIII. AD LEONEM EPISCOPUM IN CORSICA. Visitationem iniungit Saonensis Ecclesiae. <<<     >>> EPISTOLA LXXX. AD CLERUM ET NOBILES CORSICAE. Quod episcopi electionem nimium distulissent, instituit ipse Martinum. Interea dum hic adveniet, Leoni curam visitationis iniungit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXIX. AD MARTINUM EPISCOPUM IN CORSICA. A Tainatensi Ecclesia ad Saonensem transire concedit.

1 Gregorius Martino episcopo in Corsica.
2 Iusta poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare quatenus et petentes remedia sperata reperiant, et Ecclesiae non desit sollicitudo pastoris.
3 Et quoniam Ecclesia Tanatem, in qua dudum fuerat honore sacerdotali tua fraternitas decorata, ita est delictis facientibus hostili feritate occupata atque diruta, ut illuc ulterius spes remeandi nulla remanserit, in Ecclesia Saonensi, quae iam diu pontificis auxilio destituta est, cardinalem te, secundum petitionis tuae modum, hac auctoritate constituimus sine dubio sacerdotem.
4 Ita ergo studio vigilanti cum Dei amore secundum canonum praecepta, cuncta dispone vel ordina, ut et fraternitas tua suis desideriis se gaudeat fuisse potitam, et Ecclesia Dei alterno gaudio repleatur cardinalem te suscepisse pontificem. (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 15.)
Gregorius Magnus HOME