monumenta.ch > Gregorius Magnus > 78
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS NUMIDIAE. Quod prius nolebat, iam ex antiqui moris reverentia concedit, seniorem episcopum eo ipso in primatem eligi. Donatistam excipit. Numidas antistites hortatur ad pacem, ad Ecclesiae defensionem, ad sollicitudinem de proximorum animabus. <<<     >>> EPISTOLA LXXIX. AD MARTINUM EPISCOPUM IN CORSICA. A Tainatensi Ecclesia ad Saonensem transire concedit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXVIII. AD LEONEM EPISCOPUM IN CORSICA. Visitationem iniungit Saonensis Ecclesiae.

1 Gregorius Leoni episcopo in Corsica.
2 Pastoralis nos cura constringit Ecclesiae sacerdotis moderamine destitutae sollicita consideratione concurrere.
3 Et quoniam Ecclesiam Saonensem ante annos plurimos, obeunte eius pontifice, omnino destitutam agnovimus, fraternitati tuae visitationis eius operam duximus iniungendam, quatenus tuis dispositionibus eius possit utilitas profligari.
4 In qua etiam Ecclesia vel eius parochiis diaconos atque presbyteros tibi concedimus ordinandi licentiam.
5 De quibus tamen tui sit studii diligentius perscrutari, ut eorum personae a sacris nullo modo canonibus respuantur.
6 Sed quos fraternitas tua tanto dignos ministerio perspexerit, eorumque mores et actus huic ordinationi concordare cognoverit, eos auctoritatis nostrae permissione ad praedictum promoveat licenter officium.
7 Cunctis igitur rebus superscriptae Ecclesiae ut proprium te volumus uti pontificem, usque ad secundam nostram epistolam.
8 Ita ergo in omnibus his diligens esto ac sollicitus, ut tua dispositione utilitates ecclesiasticae salubriter modis omnibus Deo valeant auctore disponi.
Gregorius Magnus HOME