monumenta.ch > Gregorius Magnus > 76
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXV. AD GENNADIUM, PATRICIUM, ET EXARCHUM PER AFRICAM. Gennadium impense laudat, quod non terreno consilio, sed ut Christiana religio propagetur, Gentes expugnet. De datis Romanae Ecclesiae patrimonio incolis gratias agit. Hilarium eiusdem patrimonii rectorem commendat. <<<     >>> EPISTOLA LXXVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS NUMIDIAE. Quod prius nolebat, iam ex antiqui moris reverentia concedit, seniorem episcopum eo ipso in primatem eligi. Donatistam excipit. Numidas antistites hortatur ad pacem, ad Ecclesiae defensionem, ad sollicitudinem de proximorum animabus.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXVI. AD GAUDIOSUM MAGISTRUM MILITUM AFRICAE. Post officiosa verba, commendat Hilarium

1 Gregorius Gaudioso magistro militum Africae.
2 Sicut lucernae lumen per collimitantia quaeque quo lucet loca diffunditur, ita cuiuslibet personae bonorum actuum probitas non solum quo degit, sed per diversas provincias, fama loquente, cognoscitur, ut quoniam praesentiae nulla potest esse notitia, hoc discursus opinionis efficiat, quod rei veritas per praesentiam poterat exhibere.
3 Didicimus enim diversos iudices, qui ad ministrandam Africanam Provinciam diriguntur, summa gloriam vestram familiaritate diligere.
4 Quod non procederet, nisi apud eosdem iudices mentis eius sinceritas appareret, ut adeptam administrationem consilii vestri participatione disponerent.
5 Et quidem maximas Deo gratias referimus, cum tales habere proprios provincias habitatores agnoscimus qui ingenita nobilitate polleant, et potentibus viris adhaereant, provincialibusque suis ad remedium, adepta temporum opportunitate, consistant.
6 Persolventes itaque paternae charitatis affectum praesentium latorem, quem illuc ad ordinandas res pauperum direximus, vestrae gloriae commendamus, quatenus ei in quo necesse fuerit, salva iustitia, tribuatis.
7 Oro autem Dominum, qui vitam vestram in omni bono custodiat, actusque vestros misericordiae suae dono disponat.
Gregorius Magnus HOME