monumenta.ch > Gregorius Magnus > 74
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. De restituendis Taurominitanae Ecclesiae possessionibus atque pecuniis. <<<     >>> EPISTOLA LXXV. AD GENNADIUM, PATRICIUM, ET EXARCHUM PER AFRICAM. Gennadium impense laudat, quod non terreno consilio, sed ut Christiana religio propagetur, Gentes expugnet. De datis Romanae Ecclesiae patrimonio incolis gratias agit. Hilarium eiusdem patrimonii rectorem commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXIV. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Illum ad comprimendos haereticorum adversus Ecclesiam conatus incitat. Ne primas ex ordine loci eligatur. Ne extra civitatem resideat. Ne qui Romam venire voluerint Numidae episcopi impediantur.

1 Gregorius Gennadio patricio, et exarcho Africae.
2 Sicut excellentiam vestram (Grat. 23, q. 4, can. 48) hostilibus bellis in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere, ita oportet eam inimicis Ecclesiae eius omni vivacitate mentis et corporis obviare, quatenus eius ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis adversariis catholicae Ecclesiae pro Christiano populo vehementer obsistitis, et ecclesiastica praelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis.
3 Notum est enim haereticae religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus haereseos suae venena ad tabefacienda, si valuerint, Christiani corporis membra transfundant.
4 Cognovimus enim eos contra Ecclesiam catholicam, Domino eis adversante, colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare.
5 Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices iugo rectitudinis premat.
6 Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci, postpositis vitae meritis, faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur.
7 Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una iuxta eorum electionem civitate resideat, quatenus adeptae dignitatis meliori genio resistendi Donatistis possibilitas disponatur.
8 Ex concilio vero Numidiae, si qui desiderarint ad apostolicam sedem venire, permittite; et quilibet eorum vitae contradicere voluerit, obviate.
9 Magno profectu excellentiae vestrae apud Creatorem gloria proficit, si per eam dispersarum Ecclesiarum potuerit societas restaurari.
10 Cum enim largita munera ad nominis sui gloriam conspicit revocari, tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suae dignitatem viderit ampliari.
11 Persolventes praeterea paternae charitatis affectum, Dominum petimus, qui brachium vestrum ad comprimendos hostes forte efficiat, et mentem vestram, zelo fidei velut mucronem gladii vibrantis exacuat.
Gregorius Magnus HOME