monumenta.ch > Gregorius Magnus > 71
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXX. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM. A fictorum defensorum angariis quomodo sibi caveant. <<<     >>> EPISTOLA LXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ne ante hiemem Siculi episcopi omnes Romam veniant. Frumenti copiam ultra solitum comparet Petrus, ac congruo tempore in urbem transmittat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXXI AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Cyriacum et Ioannam coniugem eius ex Iudaea Christianam tueatur.

1 Gregorius Petro subdiacono.
2 Egentibus nostrae commendationis auxilio, oportet nos, in quantum ratio patitur, benigna mente praebere subsidium.
3 Proinde experientiae tuae Cyriacum et Ioannam coniugem eius, praesentium portitores, nostra praeceptione duximus commendandos, quatenus a nullo eos contra iustitiam opprimi vel gravari permittas.
4 Sed ubi necesse fuerit, tuis, annuente iustitia, solatiis perfruantur, ut, salva aequitate, nostram sibi in omnibus commendationem te concurrente prodesse laetentur.
5 Quia vero praefata femina, pro eo quod post acceptas sponsalitias arrhas, ex Iudaea ad Christianam religionem conversa est, dicitur sustinere molestiam, et eamdem causam iam dictam asseruit et finitam, experientia tua diligenter exquirat; et si causam iudicatam cognoverit, nullam exinde querelam adversus suprascriptam feminam ulterius quolibet modo reserpere permittat.
6 Sed quae iudicata sunt, modis omnibus conserventur, ne ob id quod meliorem partem elegisse dignoscitur, malornm hominum controversiis quatiatur.
Gregorius Magnus HOME