monumenta.ch > Gregorius Magnus > 70
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXIX AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Monasterii lites ac negotia omnia perito e laicis viro committenda. <<<     >>> EPISTOLA LXXI AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Cyriacum et Ioannam coniugem eius ex Iudaea Christianam tueatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXX. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM. A fictorum defensorum angariis quomodo sibi caveant.

1 Gregorius Universis episcopis per Siciliam.
2 Fraternitatis vestrae diu iam probata devotio tanto nos compellit pro vobis caute providere, quanto vos astruit, audito nostrae Ecclesiae damno, studiose concurrere.
3 Cognovimus quosdam in Sicilia insula, simulantes se sedis apostolicae defensores, de frumento vos in angariis aliisque rebus affligere, necessarioque duximus eorum fallaciae scriptis praesentibus obviare.
4 Ideoque fraternitatem vestram charitate debita salutantes, magnopere commonemus, ut nullo modo talibus deinceps apud vos locus subripiendi remaneat; sed quisquis ille est, si revera sedis nostrae fuerit notarius vel defensor, nisi nostra ad vos specialiter vel rectoris nostri patrimonii scripta detulerit, nullis per nomen Ecclesiae nostrae potiatur angariis; nec aliqua vobis ab eo gravamina imponi permittatis, sed suis utilitatibus iter suum propriis, ut novit, disponat expensis.
5 Nec quemquam ab eo in locis istis patiamini molestari.
6 Haec etenim quae nostris apicibus pro vestra vestrorumque quiete inhibuisse cognoscimur, sic constantius conservate, ut hoc exuti gravamine, divinis obsequiis devoti ac paratiores inveniri valeatis.
Gregorius Magnus HOME