Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXIX AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Monasterii lites ac negotia omnia perito e laicis viro committenda.
1 | Gregorius Petro subdiacono Siciliae. |
2 | Sicut studii nostri esse condecet a litigiis foralibus monachos submovere, ut divinis ministeriis pie ac solerter invigilent, ita necesse est nostram provisionem, quemadmodum negotia eorum disponi debeant ordinare, ne distenta mens per varias causarum curas defluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat. |
3 | Praesentium itaque lator abbas Ioannes plurima se monasterii sui asserit habere negotia. |
4 | Pro qua re experientiam tuam per praesentis scripti paginam admonemus, quatenus cum Fausto, qui Romani viri magnifici ex praetore cancellarius fuerat, loqui debeat. |
5 | Cuius si pronam ad hanc rem compereris voluntatem, ei monasterii ipsius generaliter debeas constituto salario commendare negotia. |
6 | Expedit enim parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei quietos existere, ut et utilitates cellae per negligentiam non pereant, et servorum Dei mentes ad opus dominicum liberiores existant. |