monumenta.ch > Gregorius Magnus > 67
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXVI. AD FELICEII EPISCOPUM MESSANENSEM. Quae servandae sint consuetudines, quae abrogandae. Ne munera sibi mittat, aut Romam veniat, amice monet. <<<     >>> EPISTOLA LXVIII AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Sacram supellectilem Venafranae Ecclesiae, quam clerici Iudaeo vendiderant, restitui curet, ac reos ad poenitentiam compellat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXVII AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Pastori oculis infirmo annuum praestet alimentum.

1 Gregorius Petro subdiacono.
2 Si proximorum necessitatibus habita compassione benigna mente concurrimus, nostris procul dubio petitionibus Dominum clementem reperimus.
3 Pastorem siquidem, qui nimia visus imbecillitate laborat, habentem coniugem, duoque mancipia, qui et cum Ionatha quondam gloriosa fuerat, plurimis cognovimus necessitatibus subiacere.
4 Propterea experientiam tuam per praesentis praecepti paginam admonemus, uti pro sustentatione eius annuos tritici modios trecentos, necnon et fabae modios totidem dare non differas, quae postmodum possint tuis rationibus imputari.
5 Ita ergo fac ut et tu bene ministrans mercedis commodum percipias, et nostra ad effectum praecepta perducas.
6 Mense Augusto.
7 (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.)
Gregorius Magnus HOME