monumenta.ch > Gregorius Magnus > 66
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Iniuste titulatam Petronii domum, Theodorae illius viduae restituendam <<<     >>> EPISTOLA LXVII AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Pastori oculis infirmo annuum praestet alimentum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXVI. AD FELICEII EPISCOPUM MESSANENSEM. Quae servandae sint consuetudines, quae abrogandae. Ne munera sibi mittat, aut Romam veniat, amice monet.

1 Gregorius Felici episcopo Messanensi.
2 Consuetudines quae Ecclesiis gravamen noscuntur inducere nostra nos decet consideratione remittere, ne illuc aliqua cogantur inferre, unde sibi inferenda debent potius exspectare.
3 Clericorum siquidem vel aliorum consuetudinem te oportet illibatam servare, eisque annis singulis quae sunt consueta transmittere.
4 Nobis autem de caetero, ne quid transmittere debeas, inhibemus.
5 Et quoniam non delectamur xeniis, Palmatianas, quas tua direxit fraternitas, cum gratiarum actione suscepimus; sed eas, ne quod exinde potuisses sentire dispendium, digno fecimus pretio venundari, et id fraternitati tuae transmisimus singillatim.
6 Sed quia charitatem tuam ad nos venire velle cognovimus, scriptis praesentibus admonemus ut ad veniendum non debeas laborem assumere; sed ora pro nobis, ut quanto nos itineris intervalla dissociant, tanto animis nostris adinvicem Christo adiuvante simus in charitate coniuncti, quatenus nos alterna obsecratione iuvantes, susceptum officium venturo integrum iudici resignemus.
7 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 24.)
Gregorius Magnus HOME