1 | Gregorius Anthemio subdiacono. |
2 | Sicut res ad ius Ecclesiae pertinentes amittere non debemus, ita alienas appetere incivile esse nihilominus iudicamus. |
3 | Et quoniam edocti sumus domum Petronii notarii sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore praesidemus, a Constantio tunc defensore irrationabiliter titulatam, experientiae tuae praesentis praecepti pagina demandamus ut, omni excusatione vel dilatione omissa, deposito titulo eamdem domum praesentium latrici Theodorae relictae antedicti Petronii sine mora restituas, ne, quod absit, viduis inde praeiudicium oriatur, unde consolationis debent invenire solatium. |