Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXIV. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Catellam religiosam feminam commendat.
1 | Gregorius Ianuario archiepiscopo Caralis Sardiniae. |
2 | Pastoralis regiminis necessitate compellimur ut orphanorum viduarumque causis solertius quam curis caeteris insistamus. |
3 | Insinuatum vero nobis est Catellam religiosam feminam, habentem filium hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari. |
4 | De ea re fraternitatem vestram scriptis praesentibus necesse duximus adhortandam, ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre salva iustitia non declinet, sciens quod de huiusmodi rebus et sibi Dominum faciat debitorem, et nostram circa se charitatem magis astringat. |
5 | Causas enim praedictae feminae sive sint, sive fuerint, vestro volumus iudicio terminari, ut foralis illi inquietudo submoveri debeat, et tamen a iudicii iustitia nullatenus excusetur. |
6 | Oro autem Dominum qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturae gloriae propitiatus ipse perducat. |