monumenta.ch > Gregorius Magnus > 62
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXI. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Ut Theodorum magistrum militum a pauperum et Ecclesiae vexatione abstinere iubeat. <<<     >>> EPISTOLA LXIII. AD IANUARIUM EPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Pompeianam, ne contra aequitatem gravetur, commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXII. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Ut a quorumdam molestiis Catellam, salva iustitia, tueatur.

1 Gregorius Ianuario archiepiscopo Caralis Sardiniae.
2 Si ipse Dominus noster viduarum se maritum, orphanorumque patrem Scripturae sacrae profitetur testimonio, nos quoque membra corporis eius ad imitandum caput summo debemus mentis affectu intendere, et, salva iustitia, orphanis et viduis praesto, si necesse sit, esse.
3 Et quia insinuatum est nobis Catellam religiosam feminam habentem filium suum hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari, de ea re fraternitatem vestram scriptis praesentibus necesse duximus adhortandam ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre, salva iustitia, non declinet, sciens quod de huiuscemodi rebus et Dominum sibi debitorem faciat, et nostram circa se charitatem magis astringat.
4 Causas enim praedictae feminae, sive sint, sive fuerint, vestro volumus iudicio terminari, ut foralis illi inquietudo submoveri debeat, et tamen a iudicii iustitia nullatenus excusetur.
5 Oro autem Dominum, qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturae gloriae propitiatus ipse perducat.
Gregorius Magnus HOME