Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXI. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Ut Theodorum magistrum militum a pauperum et Ecclesiae vexatione abstinere iubeat.
1 | Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae. |
2 | Dei prae oculis vos indesinenter habere timorem, ac sectari iustitiam submissa hostium colla testantur; sed ut gloriam vestram in eadem prosperitate gratia Christi custodiat, quaecunque perperam committi cognoscitis, celeri, sicut consuevistis, prohibitione compescite, ut armis iustitiae praemuniti, hostiles impetus fidei virtute, quod est tutius culmen virtutis, superetis. |
3 | Marinianus siquidem Turritanae civitatis frater et coepiscopus noster nobis lacrymabiliter indicavit civitatis suae pauperes omnino vexari, et commodalibus affligi dispendiis. |
4 | Insuper et religiosos ecclesiae suae homines gravem ab hominibus Theodori magistri militum sustinere molestiam, ac pati corporales iniurias; et quod ad hoc usque prorumpitur, ut in carcerem, quod dici nefas est, retrudantur, se quidem etiam in causis ad Ecclesiam suam pertinentibus a praefato glorioso viro graviter impediri. |
5 | Quae quam sint, si tamen vera sint, reipublicae disciplinae contraria, vos scitis. |
6 | Et quia haec omnia vestram excellentiam convenit emendare, salutans eminentiam vestram exposco, ut ea ulterius fieri non sinatis, sed ex opere illi iubete diligere, ut ab Ecclesiae se laesione removeat et nullus eorum in angariis seu commodis ultra quam sinit ratio praegravetur, aut si quae causae fuerint, non potentatus metu, sed legali ordine finiantur, Ita igitur quaeso, aspirante vobis Domino, haec omnia praeceptionis vestrae interminatione corrigite, ut si non rectitudinis contemplatione, saltem formidine vestrae iussionis a talibus se gloriosus Theodorus, vel homines eius abstineant, quatenus quod ad laudem vestram proficiat et mercedem in partibus vobis commissis possit florere cum libertate iustitia. |